archiepiscopo et Roggerio comiti Andrie magno comestabulo et magistro iustitiario totius
Apulie et Terre Laboris per litteras suas dedit in mandatis, ut honorifice preparati simul
cum papa in Lombardiam pergerent, et pro parte regis componende pacis cum imperatore
tractatui interessent.
Alexander igitur papa ab Anagnia [se] mouens et per Terram Laboris Beneuentum
ueniens, a festo natiuitatis usque in epiphaniam ibidem est demoratus. Dehinc per Troiam
et Sipontum Uestam uenit, et W[illelmu]m Portuensem episcopum et Iacinthum cardinalem
Sancte Marie de Scola Greca et quosdam alios cardinales per terram premisit, quia mare
propter eius procellas et inundationes intrare metuebant. Quos exeuntes de terra Aprutii
et de finibus regni, Christianus cancellarius per Marchyam satis honeste ad imperatorem
[et] Rauennam usque deduxit. Imperator autem eos officiose recepit, et sicut decuit, multum
honoris et reuerentie illis exhibuit. Alexander uero papa simul cum Manfredo Prenestrino
episcopo et Iohanne Neapolitano et Hugone de Bononia et Bosone et Cencio Cappello
cardinalibus et prenominatis regis nuntiis, impediente tempestate, apud Uestam usque in
quartam feriam, quando ieiunium inchoabatur, nono scilicet die intrante mensis Martii demoratus,
cum undecim galeis mare Adriaticum est ingressus, et dominico die primo uenturo
Iadaram applicuit, ubi ab archiepiscopo et episcopis regionis illius et comite et popolo ciuitatis
satis honorifice est receptus. Dehinc per insulas Dalmatie nauigans, nono die stante
mensis Martii ad portum Uenetie aura flante secunda peruenit. Et ibidem cum omnibus
suis de galea descendens, in monasterio sancti Nicolay, quod dicitur ad litus, ipso die quieuit.
|
|