Stringe igitur bellum, nova proelia posce, falanges
in terris pelagoque rates atque omnia demum
expedias! Decuit rapto sub tempore reges
confestim vigiles rebus dare vota futuris.
Stringe iterum bellum! Quot tu nova regna videbis,
quotque urbes, populos, aut quae clamantia nomen
principis Alfonsi varia lingua ora sonabunt!
Solus eris magnus, solus venerabere mundo
victor et extingues regum memorata priorum;
te tandem imperio capiet tua maxima Roma
et te perpetuis Capitolia leta triumphis. Explicit primus
|
215
220
225
|