et penitenciam indicens huius facti efficaciam ademit. quam scilicet
indictam sibi penitenciam vix cum magno difficultatis conamine,
obsistente eis aeris ardore, perficere valuerunt.
Post sequitur socius retinens moderamina Taso,
Qui minor est annis, validus sapiencia quamvis.
Hic alacer, fortis, fervens quoque robore cordis.
Sed ut ostenderet omnipotens Deus quanti reatus crimen ammi-sissent
hii, qui pastorem a Deo sibi preelectum abiecissent, nequaquam
hac penitencia placatus, mox sine mora iudicium exercuit
ulcionis. nam ita ceperunt singuli humanis rebus excedere ut
duorum aut trium corporum fieret una memoria receptaculum;
eoque hec grassata fuit sentencia, quoad usque pene nullus eorum
in corpore remaneret, qui huius nevi faerant consilio maculati.
Sed nec ipse diu moratus, eosdem est moriendo secutus. iccirco
autem huius facti adversitatem huic operi annectimus, ut a tali
deinceps sedicione et pastor et grex alieni existant. quia etsi
nequaquam eos per hoc factum utpote incipientes peniteri dam-pnandos
affirmare audemus, cum scilicet pastor zeli fervore et grex
pusillanimitate erraverit, tamen incertum est utrum eos hec iudicii
sentencia ad plenum huius reatus crimine mundaverit, an eciam
|
|