Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 234


Praeterea, Deum esse super omnia diligendum, cum sit legis naturalis, scriptum
erat in mente Angeli multo expressius quam in mente hominis. Sed non
contingit sine peccato facere contra id quod per naturalem legem cordi inditum
est. Ergo si Deum super omnia non diligebant, peccabant. Quamdiu ergo sine
peccato fuerunt, Deum super omnia dilexerunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim distinguunt dilectionem concupiscentiae et amicitiae: quae duo si
diligenter consideremus, differunt secundum duos actus voluntatis, scilicet
appetere, quod est rei non habitae, et amare, quod est rei habitae, secundum
Augustinum. Est ergo dilectio concupiscentiae qua quis aliquid desiderat
ad concupiscendum, quod est sibi bonum secundum aliquem modum;
et tali dilectione Angeli in statu naturalium Deum plus quam se diligebant
vehementius appetendo bonum divinum quam suum: quia hoc erat eis delectabilius;
unde totam hanc dilectionem in seipsos retorquebant. Dilectio autem
amicitiae est qua aliquis aliquid, vel similitudinem eius quod in se habet, amat
in altero volens bonum eius ad quem similitudinem habet: et propter hoc
Philosophus dicit quod est similis a simili amari, sicut unus virtuosus
alium diligit; in quibus tamen est vera amicitia; et tali dilectione Angeli
quodammodo diligebant Deum supra se: quia ei maius bonum quam sibi optabant,
scilicet esse Deum, quod sibi non volebant; sed aliquod minus bonum;
sed tamen intensius sibi volebant bonum creatum quam Deo bonum divinum.
Sed ista responsio non potest stare: oportet enim ponere Angelos ad Deum
habuisse dilectionem amicitiae, cum secundum bona naturalia similitudo divina
in eis resplenderet. Hoc autem est de ratione amicitiae quod quamvis habeat
dilectiones et utilitates annexas, non tamen ad has oculus amantis respicit, sed
ad bonum amatum. Ergo in corde amantis praeponderat bonum amatum omnibus
utilitatibus vel dilectionibus quae consequuntur ex amato. Sed nullum
bonum erat in Angelo quod non esset ex ipso amato, scilicet Deo. Ergo plus
diligebant bonum amatum divinum quam bonum quod ipsi erant, vel quod in eis
erat; et haec est alia opinio.

Torna all'inizio