de Placencia fuit potestas Bononie. Hoc anno dominus Octavianus cardinalis legatus apostolice
sedis, cum comune Bononie, fecit magnum exercitum supra Favenciam, et ita per totam
provinciam Romaniole, que primo tenebatur pro domino inperatore, et recuperavit ad mandata
ecclesie, et omnes civitates de Romaniola invenit in bono statu: et tunc dicte civitates de
Romaniola accipiebant potestates de Bononiensibus. Et tunc fuit destructum castrum Cesene,
quod fecerat fieri dominus inperator Fredericus. Et tunc, eo anno, comune Bononie habuit
multa castra Mutinensium, scilicet Pançanum, Nonantulam, Sanctum Cesarium et alia plura.
Et, eo anno, Parmenses ceperunt Victoriam, quam dominus inperator Fredericus fecerat fieri de
novo, et ipsam totam destruxerunt, et omnia spolia et bona, que in ipsa erant, habuerunt.
Millesimo ducentesimo quadragesimo nono, indictione septima. Dominus Philippus de
Ugonibus de Brixia fuit potestas Bononie. Hoc anno comune Bononie fecit magnum exercitum
super Mutinenses apud pontem Sancti Anbroxii, et tunc rex Hencius, filius inperatoris
Frederici, cum multitudine maxima militum Teotonicorum, Cremonensium, Parmensium, et toto
comuni Mutine, exeuntes extra ipsam civitatem Mutine, causa insultandi exercitum. Et sic
Bononienses, hoc audito, qui erant in quodam canpo ad faciendum mostram equorum suorum,
viriliter elevantes et agredientes predictos, ipsos intra civitatem Mutine et pontem Sancti
Anbroxii insultantes, in fugam eos verterunt, et sconfixerunt eosdem: et tunc captus fuit
rex Hencius et maxima quantitas militum et peditum, qui cum eo venerant, et barones multi,
et ducti fuerunt capti ad civitatem Bononie. Et, eo anno, postea, iterum comune Bononie
fecit exercitum supra Mutinam, cum manganis et aliis edificiis, et iactaverunt, trabucantes in
ipsam civitatem asinos in derisum. Eo vero anno facta fuit pax et concordia inter comune
Mutine et comune Bononie, et rex Hencius remansit in prexonia comunis Bononie, et stetit
per maximum tempus, et in ipsa prexonia obiit.
Millesimo ducentesimo quinquagesimo, indictione octava. Dominus Riçardus de Villa de
Mediolano fuit potestas Bononie. Hoc anno comune Bononie misit miliciam suam in servicio
Parmensium, et fecerunt portari maximam quantitatem victualium propter carastiam, quam
Parmenses habebant, et portaverunt eis, usque ad Grostolum, honorifice et potenter.
Millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, indictione nona. Dominus Bonifacius de
Sali de Brixia fuit potestas Bononie. Hoc anno dominus papa Alexander rediit a Lugdone,
veniens per civitatem Bononie, ubi maximum recepit honorem. Eo anno comune Bononie
vendidit Medexanum.
Eo anno dominus Iacomellus de Magorittis, qui erat ancianus populi bononiensis, faciendo
transitum per porticum Lanbertinorum, occisus fuit per Petriçolum Çançarelli, et hoc fecit
fieri dominus Bertolomeus de Baxacomatre.
|
|