V.
Post hec vidi scalam ferream trecentorum sexaginta quinque cubitorum longitudinis,
ita ardentem et scintillas emittentem acsi ferrum, cum de fornace trahitur. Ad cuius
pedes vas quoddam magnum oleo, pice ac resina refertum pernimium bulliens
fervebat. Pedes autem per scalam ascendentium et descendentium exurebantur in
illis gradibus ignitis et, dum in illud vas ignivomum cecidissent, amplius ardebant.
Tunc beatus Petrus apostolus dixit: "Isti, quos vides ita cruciari, idcirco taliter
torquentur, quoniam dominicis diebus vel sanctorum festivitatibus atque precipuis
ieiuniis a carnali voluptate et a suis uxoribus se nequaquam refrenare studuerunt.
Sunt enim quidam, qui omni tempore licite et inculpabiliter cum coniugibus suis se
luxuriari posse confidunt. Omnino tamen talibus diebus ab uxoribus abstinendum
est, ne, si aliter fecerint, equo et mulo inveniantur similes, qui dicuntur esse
Christiani. Iusti vero, qui his diebus se continuerunt, helemosinas fecerunt, captivis
et tribulantibus miserti sunt aut mortuos sepelierunt, hoc tormentum non vident
neque sentient; de aliis vero peccatis alias penas solvunt. Nam omnes, qui
dicuntur iusti, non omnino iusti sunt, set ab aliquibus delictis iusti sunt. Et cum
diversa ac varia sint penarum genera, omnis tamen peccator non omnia sentit aut
videt, set ea tantum, que pro sui delicti meretur qualitate. Omne namque peccatum
propriam habet penam deputatam."
VI.
Post hec verba plurimos ignium globos sulphureasque flammas tamquam fornacis
magne vidi. De quibus audivi apostolum dicentem: "In his incendiis puniuntur
domini, qui subiectos sibi non ut domini gubernarunt, set ut crudeles tiranni multis
eos iniustitiis et nimiis calumpniis afflixerunt. Qui ante eos stantes improperant
dicentes: "Vos nobis talia tantaque mala intulistis." In eisdem vero incendiis
comburuntur mulieres pessime suorumque homicide viscerum; que quibusdam
facinoribus vel medicaminibus suos interficiunt, antequam nascantur, filios aut
aliquo ingenio aborsos eos faciunt. Quique ante ipsas stantes dicunt: "Vos vestris
impietatibus vitam nobis et salutem auferentes ad christianitatem venire non sivistis."
Licet autem ipsi infantes filii earum esse videantur, non tamen ipsi sunt, set sunt
maligni spiritus in eorum se figura ostendentes. Diversis quippe speciebus et
imaginibus hominum vel bestiarum aut aliarum rerum transformantur demones,
quatenus diversis modis animas hominum affligant."
|
|