DE ECCLESIA SANCTE FELICITATIS IN MONTE MARANO.
In nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi. Temporibus
domni viri gloriosissimi Grimoaldi summi ducis gentis
Longobardorum, anno felicissimi ducatus eius Deo propicio, octabo,
mense novembrio, indiccione quarta. Ego David, servus servorum
Dei, episcopus sancte Beneventane et Sipontine ecclesie, anno
episcopatus nostri, Deo favente, quarto decimo. Episcopali auctoritate
vel antecessorum meorum consuetudine fretus, ob salutem
et statum sancte nostre ecclesie et pro mercede anime nostre, concedimus
atque largimur in monasterio Beate Marie, sito Loco
Sano, ubi Auflada religiosa abbatissa regimen tenere videtur, ecclesiam
Sancte Felicitatis, longa iam vetustate corrupta, loco in
monte Mariano, cum terra, que circa ipsam ecclesiam est,
eo tinore in predicto monasterio eam subdidi atque tradidi, ut in
po||testate sit perpetuis temporibus prepositorum ipsius monasterii,
sic tamen ut ipsa ecclesia restauretur, et cellamibi sicut voluerint
constituant, et in sua eam providencia, sicut ceteras cellas pro-
prias habeant, et a nullis nostris successoribus vel quibuslibet sacerdotum
|
|