et oculata fide videntes quod fratres Minores utiles sunt
Ecclesie et mundo dati sunt ad salutem. De hac materia parvulorum,
Mar. X, sic habetur post ea que dicta sunt in Mat.:
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus,
non intrabit in illud. Et complexans eos et imponens manum super
illos benedicebat eos. De parvulis ista sufficiant.
De apostolis Christi, qui in Veteri Testamento in multis figuris prefigurati
fuerunt.
Duodecima stultitia Apostolorum fratris Ghirardini Segalelli
fuit et est quia nimis altum nomen et nobile imposuerunt sibi,
quod ribaldis minime convenit ut Apostoli nominentur, quia de
Domino dicitur, Luc. VI, quod vocavit discipulos suos et elegit
XII ex ipsis, quos et apostolos nominavit.
Isti prefigurati fuerunt in XII patriarchis qui filii Iacob fuerunt,
quos etiam congregavit cum mori deberet, quibus multa
predixit futura, et propriis benedictionibus benedixit. De quibus
habetur Gen. XLIX. Sic et Christus fecit quando implevit illud
propheticum Sophonie I: Preparavit Dominus hostiam, sanctificavit
vocatos suos. Ideo apostolis congregatis in cena dixit, Luc.
XXII: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam
patiar. Item in XII principibus synagoge sive Israelitici
populi prefigurati fuerunt, de quibus in multis locis habetur. Et
de apostolis dictum fuerat, Ps.: Constitues eos principes super
omnem terram. Istis adaptari potest quod dixit Senacherib de
principibus suis, Ys. X: Numquid non principes mei simul reges
sunt? Sic etiam dixit Christus, cum ait, Luc. XXII: Ego dispono
vobis, sicut disposuit michi pater meus regnum. Sed pater sic disposuit,
quod fecit eum regem, sicut ipse dicit, Ps.: Ego autem constitutus
sum rex ab eo super Syon montem sanctum eius. Ergo apostoli
simul reges erunt. Item in XII fontibus in Helym inventis,
de quibus habetur Exo. XV. Item in XII bobus qui in
templo Domini mare eneum sustentabant. De quibus habetur III
Reg. 7. Item in XII leunculis Salomonici throni, de quibus
|
|