Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 145


"hesterna sera se vino opplevit, ut adhuc vigilare non possit?". Quibus tamen praecepit,
ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui venientes ad ianuam cubiculi,
in quo Perctarit sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc vestiarius
ille rursum eos rogare coepit, ut quasi eundem Perctarit aliquantulum adhuc dormire
permitterent. Qui irati vociferantes, iam satis ebriosum illum quievisse, mox calcibus
eodem cubiculi ostium confringunt, ingressique Perctarit in lectulo requirunt. Quem
cum non invenissent, ad requisita eum naturae residere suspicati sunt. Quem cum nec
ibi repperissent, vestiarium illum interrogant, quid de Perctarit factum fuisset. Quibus
ille, fugisse eum, respondit. Quem statim capillis adprehensum, furentes eumque verberantes,
ad palatium pertrahunt. Eumque in regis praesentiam perducentes, fugae Perctarit
hunc esse conscium ideoque morte dignissimum dicunt. Quem rex dimitti praecepit
eumque per ordinem, qualiter Perctarit effugisset, inquisivit. Ille regi universa
sicut acta fuerant retulit. Tunc rex a circumstantibus requisivit dicens: "Quid vobis
de homine isto videtur, qui talia perpetravit"? Tunc omnes una voce responderunt,
esse eum dignum multis suppliciis excruciatum interire. At rex: "Per [eum] qui me
nasci fecit", inquit, "dignus est homo iste bene habere, qui se pro fide sui domini
morti tradere non recusavit". Eumque mox inter suos vestiarios esse praecepit, ammonens
eum, ut sibi eandem fidem quam Perctarit habuerat servaret; multa se ei commoda
largiturum promittens. Cumque rex requireret, quid de Unulfum factum fuisset,
nuntiatum est ei, quod in beati archangeli Michahelis basilicam confugium fecisset.
Qui mox ad eum misit, sponte promittens, quod nihil pateretur mali, tantum in sua
fide veniret. Unulfus vero talem regis promissionem audiens, mox ad palatium venit,
atque ad regis vestigia provolutus, interrogatus ab eo est, quomodo aut qualiter Perctarit
evadere potuisset. At ille cum ei cuncta ex ordine retulisset, rex eius fidem et prudentiam
conlaudans, omnes eius facultates et quicquid habere poterat eidem clementer
concessit.
4. Cumque post aliquot tempus rex Unulfum inquireret, utrum vellet ipsis diebus
cum Perctarit esse, ille iureiurando ait, prius se vellet cum Perctarit mori, quam usquam
alibi in summis deliciis vivere. Tunc rex etiam vestiarium illum requisivit dicens,
utrum melius ei esset secum in palatium manere, an cum Perctarit in peregrinatione
degere. Qui cum ei similia sicut et Unulfus respondisset, rex eorum verba benigne
suscipiens eorumque fidem conlaudans, praecepit Unulfo, ut quicquid vellet de domo sua

Torna all'inizio