: Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur

214


nuper redisse sibique domesticum satis. Arcessito tandem sacerdote
illo, se omnia gratanter facturum pollicetur additque se habere locum
latibulis convenientem. Media denique nocte Herlembaldus cum comitibus
et sacerdote Arialdum sociat: multa bona sacerdoti spondet, si Arialdum
bene tractaverit; si autem contrafecerit, acriter comminatus est, et in
lacrimis vale facto, cum presbytero solus Arialdus remansit, cum noluerit
aliquem ex sociis permanere. Herlembaldus autem cum equitibus mane
Mediolanum venit.
60. Praedictus vero presbyter, ut Arialdum in camera sua clausum vidit,
indilate archiepiscopo Arialdum penes se depositum nuntiat: qui multum
gaudens, muneribus ipsum replevit missisque multis militibus fidis,
loco statuto insidias tendunt. Cum autem sacerdos domum venisset, ad
Arialdum processit, cui dixit: << Domine Arialde, necesse est ut hinc subito
recedamus et ad castrum unde te suscepi revertamur, quoniam te hic esse
omnibus notum est >> . Cui Arialdus: << Tibi via nota est: praecede igitur et
ego te sequar >> . Proditore igitur praecedente, virum Dei in laqueum ducit
insidiarum. Factoque per proditorem signo praeordinato, capitur Arialdus
et, vinculis artatus, equo imponitur, et tacite festinanterque versus Lacum
Maiorem ducitur.
61. Cum autem ductus esset Angleriam, per alios magis fidos milites
Aronam ducitur et ante Olivam, archiepiscopi neptem ex fratre, praesentatur.
Quae, secundum patrui sui vota, Arialdum in insula quadam in Lacu
Maiori sita secretissime necari iubet deditque eum quinque ministris,
qui, navi eum imponentes, tandem ad insulam pervenerunt. Tollentesque
eum de nave, saxo vinculatum apodiantes, inquiunt: << Arialde, cur non negas
quae dixisti, ut vivas? Et si feceris, vitam promittimus >> . Cui Arialdus:
<< Absit ut in fine mentiendo perdam quod acquisivi vera praedicando >> . At
illi: << Si ille mons aureus esset et totum dares, te aliter vivere non permitteremus >> .
Quod vir audiens, se erexit et hymnum apostolorum Petri et Pauli,
quorum vigilia erat, alta voce cantavit. Tandem, dum isti carnifices haesitarent

Torna all'inizio