| imperii fuerant, quas ipse omnemque terram suam, cum
 ad potiendum principatum Antiochie transmarinum peteret
 iter, Apostolice prius fertur tutele commisisse. Verum ille
 eiusdem civitatis decoratus principali infula, brevi intercapedine
 posita, in loco quo se tutum omnino cum suis fore
 putabat, subito a turcorum interclusus acie, cum multis aliis
 degladiatus finem vite dedit. Deinde super Brundisium urbem
 predicti Tancredi veniens, eam nimio obsidionis rigore tamdiu
 oppressit, donec urbicole non diu tollerantes, civitatem ei seseque
 dedere. Quo facto ad oppidum quod nominatur Castrum obsessurus
 festinat; quod quidem sine dilatione capitur. Post hec
 autem oppidum, quod nuncupatur Oira, adiens, continuo illud
 aggreditur. Preterea et alia eiusdem castra capiuntur, quorum
 nomina nequaquam recoli, ignorationis necessitas cogit.
 13
 Honorius itaque papa, cognoscens Siculorum comitem mare
 transmeasse, terrasque Boamundi atque Tancredi ex parte iam
 occupasse, cum militibus ferme trecentis revertitur, mandans
 principi Roberto comitique Ranulpho ceterisque per Apuliam
 prememoratis principibus quatenus militaribus collectis agminibus
 secum hosti Rogerio iam imminenti armis obviaturi procederent.
 Comes igitur Rogerius comperiens prefatam expeditionem
 ad se debellandum properare, movens se, ad fluvium Bradanum,
 ubi vadus Petrosus dicitur, castra figi precepit. Et contra
 vero papa cum omnibus suis appropinquat, in tantum ut medius
 inter eos fluvius ipse difflueret. At Rogerius cum dominum
 papam expeditioni illi interesse percepisset, reverentiam
 illi ita exhibebat, ut vitaret eum contingere, ne contra Deum,
 | 
 |