Stephanus II papa: Epistolae

Pag 504


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRITIO ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Explere lingua, excellentissime fili, non valemus, quantum tuo opere, tua vita
delectamur. Facta quippe diebus nostris virtute miraculi vidimus, quod per excellentiam
tuam sancta omnium ecclesiarum Dei mater et caput, fundamentum fidei
christianae, Romana ecclesia, quae valde ab hostium inpugnatione periculorum inpugnationibus
lamentabatur, magna nunc gaudii soliditate nimirum est translata atque
confirmata; et moerentes christianorum animae tuo fortissimo praesidio maxime sunt
relevatae laeticia. Pro quo in vestro opere et nostra exultatione libet cum angelis
exclamare: “Gloria in eccelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis”. Et
quia elapso anno isto in tempore valde ab hostium depopulosa inpugnatione sautiati
et ultra citraque circumdati afligebamur, nunc autem tuo potentissimo auxilio erepti
ab inminentibus periculis, inmenso exultamus gaudio et, benedicentes nomen Domini,
cum psalmigrapho consona dicimus voce: “Haec est inmutatio dexterae Altissimi”
et rursum: “Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laeticia”. Cuius enim
vel saxeum pectus, tam benigno opere a tua praeclara bonitate peracto cognitoque,
non statim in omnipotentis Dei laudibus atque in tuae excellentiae amorem
mollescat? Haec me, fateor, excellentissime fili et spiritalis compater, que per te
mirabiliter facta sunt, sepe convenientibus ex universo orbe terrarum nationibus dicere,
sepe cum eis pariter admirari delectat et extensa voce melliflue tuae excellentie laudes
persolvere indeficienter; haec me plerumque etiam im momento horarum excitant,
indeflexibili oculo pro inmensa bonitatis tuae et universe gentis Francorum sospitate
omnipotenti Deo fundere preces.
Denique, amantissime et a Deo inspirate, victor, felix et divina providentia fortissime
rex, qualiter beatus Petrus apostolorum princeps tue devotionis affectum,
quem pro eius causa decertans adibuisti, susceperit, ipsa cunctis liquido vita vestra
testatur; scriptum quippe est: “Vota iustorum placabilia”. Libet quippe omnino, excellentissime

Torna all'inizio