Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 109


diaconum imitantes, qui cum argueretur de zelotipia, in medio produxit uxorem, aiunt
quidam ad abutendum, alii ad libidinis contemptum. Plinius etiam orator et hystoricus
extitit. Terraemotus magni fuerunt in Asia, Galatia, Capadocia et Anthiochya.
Anno Domini XXC. Adrianus aput Romanos regnavit an[nis] XXI, men[sibus] X, d[iebus]
XXI. Hic cognominatus est Elyus; facundissimus fuit et diligentissimus circa errarium et militum
disciplinam. In utraque lingua peritus, pater patrie dictus, tributa Urbis relaxavit, Alexandriam
a Romanis subversam publicis instauravit expensis et ad instaurationem civitatum Nicomedie,
que terraemotu corruerant, de publico dedit expensas. Atheniensibus sibi legem petentibus de
libris Draconis et Solonis iura conposuit. Sed contra Sauromatas bellum gessit, Iudeos secundo
Romano imperio rebellantes anno secundo imperii sui cepit. Anno octavodecimo -super Ysaiam
dicitur –L° fere anno post captivitatem Romanorum - bellum Iudeorum finem accepit, Iudeis
penitus oppressis; ex quo tempore etiam introeundi Iherosolimam ablata est eis licentia. Primo
Dei nutu, sicut prophete vaticinati sunt, deinde Romanis interdicentibus; et cum ipse restauraverit
eam, ab Elyo dicta est Elya. In fronte porte cuius, que respicit ad Bethleem,
titulus in marmore positus est, eam Romane potestati subiacere. Quidam aiunt eam dici
Elyam a Tyto Vespasiani filio, qui eciam Elyus vocabatur. In templo vero statuam suam
erexit. Unde in evangelio: Cum videritis abhominationem desolationis stantem in loco sancto;
quod autem predixerat Ysayas: in sempiternum non reedificetur; subintellige: in statum pristinum.
In hac restaurata Iudeis prohibitis Christianos habitare permisit, secundum quod
predixerat Ysaias: Semen sanctum erit id quod steterit in ea. Ubi anno XX. Marcus
primus ex gentibus fit episcopus. Adrianus enim precepit Christianos absque obiectu criminum
minime condempnandos. Adriani temporibus Xistus Rome sedit epicopus, qui statuit,
ne sacra contingantur nisi a ministri, et ut corporale sit de albo lineo panno. Xisto successit
Thelesphorus, qui ante natalem Domini clero VII ebdomadibus carnis indidit abstinentiam et
ieiunio quadragesime septimam addidit septimanam et statuit in natali Domini missam
nocte celebrari et Gloria in excelsis Deo, ymnum scilicet angelicum, in missarum sollempniis decantari.
Eiusque temporibus fuit Quadratus Athenarum episcopus, apostolorum discipulus, qui
scripsit pro Christianis utile opus. Faustinus et Iovita et sancta Christina coronati
sunt martyrio. Terraemotu Nicopolis et Cesarea corruerunt. Basilides heresiarcha
surgit in Alexandria, qui prodigiosa fabularum figmenta conposuit, ut infra dicemus.
Anno Domini CXLII° Tytus Antoninus aput Romanos regnavit an[nis] XXII et men
[sibus] III. Qui Pius propter clemenciam dictus est, pater patrie, quia cautionibus incensis debita
relaxavit, errarium opulentum servavit, regibus amicis non minus venerabilis quam terribilis.

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio