domno imperatori fideliter intimarent. sed [ad hęc perficienda 
quadam ratione] illis differentibus, [Deumque omnipotentem, ut 
ipse causam suę gloriosissimę Genitricis domus dirigeret utilius, 
assiduis suspiriis et pręcibus frequentissimis supplicantibus,] tandem 
prędictus abbas, a plurimis [de negligentia correptus,] coactus incohavit 
in monte ęcclesię magnum opus, [atque sccundum suprascriptas 
constitutiones, statutis operariis, iussit diligentius et 
totis nisibus laborare.] sed Deus omnipotens, [cuius quidem 
aliquando iudicia sunt occulta, nunquam vero iniusta,] qui misericorditer 
consuevit nobis tribuere meliora quam petere sciamus 
dona quique suę melius providet causam Matris integerrimyę, 
pręfati abbatis finem imposuit actioni prodigę. nam per dies 
quinque febribus correptus est. iamque in extremo positus, 
satis ore penitens compungitur, [et si deinceps foret victurus, in 
omnibus se spopondit emendaturum ] sed die altero, omnipotentis 
Dei iudicio [occulto, prius abunde pastus, est] subito [pręfocatus, 
et] obiit [sine sacrę viatico communionis. namque cum 
infra os eius sacrum munus esset immissum, non interius receptum 
sed foras est continuo ab eo cum abundanti saliva repulsum. 
continuoque est mortuus,] anno dominicę incarnationis 
millesimo .XCVIIII., mensis martii die .XXV., feria etiam .VI. post 
caput ieiunii, hora quoque sexta diei. 
Huius quoque abbatis concessiones de huius rebus monasterii 
factas hinc iam referre curemus fideliter. 
In villa Bucciniani concessit quasdam res sextariorum .XV. 
pro solidis .XXIIII. in Quadrivio modia .III. et medium pro solidis 
.XII. in Cannitulo modium .I. et sextaria .II. pro solidis .XII. 
in Serrano modia .V. et medium pro solidis viginti duobus. in 
Turano modia .XII. pro prętio librarum trium. item, in Cannitulo 
modium .I. et sextaria .VIIII. pro solidis .VI. in monte Cardonis 
.II. modia pro solidis .VIII. in Montopulo et in Sorbiliano 
modia .IIII. pro solidis .XIII. in Nazano modia .II. pro solidis .VIII. 
in Cutri modia .II. pro solidis .X. in Ortisiano et in rivo Torto 
res et aquimolum ad Scoplum pro solidis .XX. in pertinentia
  |  
  |