devotus placere studuit. Unde factum est divina dispensante gratia, ut post maiorum 
suorum dormitionem in eorum loco prius apud Sanctum Salvium in abbatem promoveretur, 
deinde in Vallimbrosiano monasterio ad retinendas et conservandas monastici ordinis 
disciplinas in observatione regule beati Benedicti cunctis preficeretur. Quod per multa 
annorum curricula, Deo auxiliante, honorifice et laudabiliter manante ex eadem congregatione 
virtutum odore viriliter tenuit, cuius quoque opinio usque ad summi pontificis 
Urbani notitiam prolata gratissime suscepta est. Cognitoque honestatis ac religiositatis 
eius studio ad perferendos Romane ecclesie labores inter varios huius seculi fluctus et 
pericula in suum adsumpsit adiutorium cardinalemque presbiterum instituit. Quod 
quam iuste, quam religiose officium inreprehensibiliter observaverit, Romane urbis sanctorum 
multitudo adhuc testis existit. 
2. Cumque eo tempore pro ecclesiasticis responsis sub Paschale pontifice per diversa 
loca mitteretur, contigit eum per Parmensem civitatem habere transitum. Que civitas eo 
tempore simoniace heresis polluta scismate et divisa circumsedentibus locis et civitatibus 
asperitatis et feditatis horrorem et fastidium exibebat. Quo cum pervenisset, a saniori 
parte plebis honorifice susceptum rogare ceperunt, ut salutis unitatem sibi predicaret 
eosque expulsa sorde polluti scismatis in splendore concordie catholice fidei divina auxiliante 
misericordia reduceret. ln quo opere quantis iniuriis exasperatus quantisve conviciis 
sit lacessitus, quomodo vel quanta contumelia ab insano populo sit ab altari abstractus, 
referre paulo diligentius curamus, quia est opus patientie laude dignissime. 
Cumque, ut iam dictum est, pro concordia facienda a maioribus civibus catholice fidei 
unitatem diligentibus reverenter fuisset susceptus, fit continuo totius pene episcopii 
omnium procerum ad audienda, que tractanda erant, in maiori ecclesia sollempniter concursus; 
ubi cum exortatione ille etiam benedicere eis disponeret, quatinus ad pacis unitatem 
eos perduceret, cunctis catholice fidei cultoribus illic circumsedentibus et observantibus 
se reverenter preparavit ad sacri altaris ministerium. Iam vero perlectis orationibus, 
quibus divina maiestas pro peccatis populi exoratur, ecce repente insani populi rumor 
cum strepitu quasi cominus pugnantis intus et extra ecclesiam vehemens et terribilis 
cepit audiri atque videri. Quo commoti terrore, qui convenerant, per loca occulta fugientes 
solum prope altare reliquerunt. Illis vero fugientibus adversari rugiendo circumsteterunt 
seve minando, ut moriturus ab altari secederet. Qui sanctam continuo crucem manibus 
apprehendens divinam maiestatem rogare cepit, ut a tanto scelere eorum manus innoxie 
fierent. Cumque vero ita suppliciter Deo preces et lacrimas funderet, ecce unus ceteris 
nequior et malitia audacior inter sacerdotem et altare subintrans in eorum manus fremendo 
eum impie expulit. At illi eum tenentes et ab ecclesia vociferando trahentes et educentes 
verbis et factis illusum in cuiusdam turris claustro arctaverunt. Ecce in carne huius completum 
est, quod per beatissimum dicitur Paulum: "Suppleo ea, que desunt passionum 
Christi, in carne mea". Nam iste, ut scismaticos et hereticos concordaret, talia passus est. 
3. AItera vero die compuncti et prostrati ad pedes eius, postulantes veniam, unanimiter 
ceciderunt, dicentes diaboli instinctu impiam temeritatem se perpetrasse. Quorum
  |  
  |