: Sermo de s. Anastasio confessore (BHL 407b)

Pag 251


uenire. Quapropter elegit primitus apostolos in fundamentum
Ecclesiae uniuersalis, deinde surrexere martyres gloriosi in ornamentum
Ecclesiae uel omnium sanctorum, quorum presidiis et exemplis ab hostibus
uisibilium et inuisibilium expurgatus mundus et defensus exultat.
Post haec autem sanctae uirgines continentes uirili potentia, repugnantes
imperium, et minas atque blandimenta principum respuentes,
palmam uirginitatis et martyrii eternaliter meruerunt. Post hanc
itaque, confessionem ueridicam confitentes et nomen domini nostri Iesu
Christi assidue memorantes, confessores Patris eterni innumerabiles
sunt egressi, quibus a Domino dictum est: «Venite ad me omnes, qui
laboratis, et honorati estis, et ego reficiam uos».
De istorum uero sacro et sancto collegio quidam sacerdos
[...] Anastasius confessor et pontifex, cuius acta et signa atque prodigia
in sequenti pagina, ut dignum et congruum est, Christo comitante,
auribus fidelium inopi stilo, ut ab incolis illius ciuitatis,
ubi cathedram episcopatus iustissime rexit, nobis relatum est, manifestare
non cesso. Igitur etiam nomen tanti pontificis exprimere
necessarium est, ut principio nominis uirtutes ipsius non dubitentur
a quoquam. Anastasius itaque Latine “resurrectio” siue
“recuperatio” nominatur: uere manifeste “resurrectio” dicitur, quia a
morte animarum innumerabiles, omnium delictorum catenis laqueatos,
ad uitam eternae resurrectionis recuperare non destitit.
Haec igitur cum Interannes ciuitate mirae abstinentiae humilitate
atque largitate elimosinarum polleret, factus agricola gregis
Domini et cultor Ecclesiae Christi, ita ut congrue et digne largus
dispensator existeret, quia erogabat fideliter omnibus in tempore

Torna all'inizio