XXIII. Romualdus itaque videns et suam perfectionem  
aliquatenus minui et illorum mores proclivius in deteriora converti,  
regem impiger adiit, et eo non leviter reluctante, una cum archiepiscopo  
Ravennate, in utriusque conspectu virgam proiecit  
et monasterium dimisit. Porro autem rex Tiburtinam tunc  
civitatem obsidebat. Cives enim inclitum eius ducem, Mazolinum  
nomine, interfecerant, ipsum quoque regem  
correptis armis de suis moenibus exturbarant. Unde non  
dubium est beatum Romualdum illuc ex divina providentia missum,  
qui imminens tot animarum periculum sequestra pace delevit.  
Hoc etenim inter eos pactus est, ut Tiburtes ad honorem regis murorum  
partem diruerent, obsides darent, ducis vero interfectorem 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
 
  |