Item alia vice cepit de vino dicere:
Fertur in convivio vinus, vina, vinum:
masculinum displicet atque femininum;
in neutro genere ipsum est divinum,
loquens linguis variis optimum Latinum.
Quod Primas excusat se Coloniensi episcopo suo, cui fuerat accusatus de
luxuria et de ludo et de taberna, et promittit emendam et petit
indulgentiam.
Item hic accusatus fuit archiepiscopo suo de tribus, scilicet
de opere venereo, id est de luxuria, et de ludo et de taberna.
Et excusavit se rithmice hoc modo:
Estuans intrinsecus ira vehementi,
in amaritudine loquor mee menti.
Factus de materia vilis elementi
folio sum similis, de quo ludunt venti.
Cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem firmamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti,
sub eodem aere nunquam permanenti.
Feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vagas fertur avis.
Non me tenent vincula, nec me tenet clavis;
quero mei similes et adiungor pravis.
Michi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis.
Quicquid Venus imperat, labor est suavis,
que nunquam in cordibus habitat ignavis.
Via lata gradior, via iuventutis,
implico me vitiis, immemor virtutis.
Mortuus in anima curam gero cutis,
voluptatis avidus magis quam salutis.
|
|