respondit: concordia victoriam, discordia exitium praebuit. ||
hac tempestate apud Iudaeos occiso Iuda Machabeo || frater
eius Ionathas pontifex habetur. || tunc etiam claruit apud Brundisium
Pacuvius tragoediarum scriptor. || igitur Scipio multas
Hispaniae civitates partim cepit, partim in deditionem accepit,
Numantiam a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit.
Eodem tempore Attalus rex Asiae frater Eumenis mortuus
est heredemque populum Romanum reliquit. ita imperio Romano
per testamentum Asia accessit.
Mox etiam D. Iunius Brutus de Callaecis et Lusitanis
magna gloria triumphavit. et post Scipio Africanus de Numantinis
secundum triumphum egit xiiii anno, postquam priorem de Africa
egerat. || interea in Sicilia bellum est Servile exortum ac per
Fulvium et Rutilium amplius quam viginti milia tunc servorum
trucidata sunt; Minturnis quadrigenti quinquaginta servi
in cruce suspensi sunt, apud Sinuessam vero quattuor milia
servorum a Q. Metello et Cn. Servilio oppressa narrantur.
Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico Eumenis
filio, qui ex concubina exceptus fuerat. is Eumenis frater Attali
fuerat. adversus eum missus post Licinius Crassus habens infinita
regum auxilia; nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos
iuvit et Mithridates Ponticus, cum quo bellum postea gravissimum
fuit, et Ariarathes Cappadox et Polemenes Paphlagon. victus
est tamen Crassus et || ab hostibus captus est; qui magis
mori eligens quam a barbaro abduci virgam, qua equum agebat,
in oculum se tenentis iniecit moxque ab eo confossus est. ||
caput eius Aristonico oblatum, corpus Smyrnae sepultum est.
postea Perpenna consul Romanus, qui successor Crasso veniebat,
audita belli fortuna ad Asiam celeravit et acie victum Aristonicum
apud Stratonicensium civitatem, quo confugerat, fame
ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in
carcere strangulatus est. triumphari enim de eo non poterat,
quia Perpenna apud Pergamum, Romam rediens, diem obierat. ||
his diebus tanta per totam Africam lucustarum multitudo convaluit,
ut simul fruges herbas arborum folia corticesque conroderent;
|
|