ARTICULUS 6
Utrum aliquis possit mereri alteri primam gratiam
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod unus non possit alteri primam gratiam promereri. Accidens
enim non extendit se ultra suum subiectum. Sed gratia, quae principium merendi
est, accidens est. Ergo efficacia merendi in alium non transit, ut scilicet unus
alteri gratiam mereri possit.
2. Praeterea, christi meritum fuit perfectissimum. Si ergo per alicuius meritum
alicui gratia acquiratur, multo fortius hoc per meritum christi continget. Cum
ergo meritum christi sit sufficientissimum, videtur quod quibus per meritum
Christi gratia non acquiritur, nullius meritis gratia acquiratur, praecipue quia
pro omnibus passus est, qui vult omnes homines salvos fieri.
3. Praeterea, inter alios actus maxime oratio meritoria videtur. Sed una conditio
orationis quam Augustinus ponit, est ut homo pro
seipso oret. Ergo videtur quod nullum meritum valeat nisi ei qui meretur.
4. Praeterea, actus hominis magis prodest operanti quam aliis. Sed homo sibi
ipsi primam gratiam mereri non potest. Ergo multo minus aliis.
5. Praeterea, illud quo posito vel remoto, nihilominus aliquid accideret, non est
causa eius. Sed si iste paratus est ad gratiam, consequetur eam; et si non est
paratus, non habebit, sive alius mereatur, sive non. Ergo videtur quod bonus
actus unius non sit causa meritoria gratiae alterius.
SED CONTRA est illud quod Augustinus dicit in 1 lib. De praedestinatione sanctorum,
quod unus alii primam gratiam meretur.
Praeterea, Iac. ult. 16, dicit: «Orate pro invicem, ut salvemini». Sed salus non
est sine gratia. Cum igitur oratio Ecclesiae causa esse non possit, videtur quod
unus gratiam alteri mereri possit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod insufficientia causae ex duobus contingere potest:
vel ex imperfectione causae, ut quando ignis est parvus qui calefacere non
potest; aut ex impedimento quod accidit circa effectum, ut si ligna aqua humectantur;
et ita cum meritum quodammodo sit causa praemii, dupliciter contingit
ut actus meritorius non sufficiat ad praemii consecutionem: vel ex imperfectione
actus, vel ex impedimento eius qui praemium consequi debet. Sed imperfectio
actus potest esse duplex: aut ita quod actus sit extra genus talis perfectionis
quae meritum causat, sicut sunt actus gratiam praecedentes; et hoc modo dicitur
|
|