Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1149


Desiderius: Iusto Dei iudicio contigit, ut, qui donum Spiritus sancti gratiae, quod
gratis et datur et accipitur, lingua placitante mercatus est, in proferendo Spiritus sancti
vocabulo specialiter linguae officium non haberet.
6. Alferius abbas monasterii sanctae Trinitatis ab ipso in latere montis aedificati,
qui inter Salernitanam et Amalfitanam civitatem praeminet mari, extitit; cuius religiosam
et Deo amabilem vitam et ipse ex parte vidi, qui apud eum aliquantulum familiariter
mansi, et aliis referentibus agnovi. Miraculum vero, quod divina virtus in eo operari
dignata est quodque a quam plurimis didici, aequum est silentio non transire. Denique
dum quadam die pro utilitate monasterii Salernitanam urbem adiret, per viam praecisi
montis gradiens, deorsum cum equo, quo sedebat, per immane praecipitium cecidit, quod
tanta altitudine mari superiacet, ut quinquaginta et eo amplius passus in altum praetendi
videatur. Dum igitur, qui cum eo pergebant, illum sine dubio extinctum putarent, nimium
tristes ac flentes per quoddam diverticulum ad mare, si saltem illum aliquo modo invenire
possent, ut sepulturae traderent, descendere curaverunt. Cum autem sub radice
montis molles iuxta litus maris calcantes arenas festinanter ad locum, quo ceciderat,
pergerent, invenerunt eum in via sanum et incolumem, equo, cum quo ceciderat, insidentem
Salernum propere coepto itinere tendere. Cumque illi obstupefacti, qualiter res
evenisset, omnino nequirent perpendere, coeperunt Deo gratias agere vocesque quasi
tumultuantes in altum levare. Sed ab illo repente compressi praeceptum audiunt: "Si
meis", inquit, "benedictionibus frui vultis, nulli, quandiu vixero, quae ex me vidistis, dicatis".
7. Dicitur etiam de illo, quod mortuum suscitaverit. Quod videlicet illis, qui eum
eiusque vitam ad liquidum noverunt, incredibile minime videtur.
8. Leo abbas, qui ei in monasterii regimine successit, sub eius magisterio educatus,
eius in obsequio praepositurae officium gerens, qui prae ceteris fratribus ei familiariter
adherebat, nuper michi retulit, quia quodam tempore saeculares viri, ut eius orationibus
fruerentur, visitationis gratia ad eum venerunt. Quibus post spiritualem corporalem
etiam refectionem praebere cupiens praefato Leoni, suo videlicet praeposito, praecepit
caritatis causa mensam eis apponere et prandium praeparare. Qui nil aliud praeter
panem et vinum et quinque ova gallinacia, quod eis ad manducandum praebere posset,
se habere respondit, sed, qualiter inter eos ipsa ova dividi deberent, ignorare. Erant
illi utique septem. Cui ille: "Festina", inquit, "quantocius et eadem ova igne adhibito
praepara michique, ut eis apponam, deporta". Cucurrit ille et, sicut sibi fuerat imperatum,
ova decoxit eique, ut praeceperat, detulit. Qui accipiens benedixit et ex quinque ovis
septem viris, quod mirabile est, singulis singula praebuit.
Theophilus: Cum septem distributa hominibus sic augeri quinque ova considero,
ut singuli singula aequali sorte accipiant, illud quodammodo miraculum video, quo auctor
omnium de quinque panibus quinque milia hominum saturavit.
9. Desiderius: Amita patris mei, Bella nomine, in monasterio beati Petri
apostoli intra Beneventanam urbem posito in sanctimoniali habitu a primevo iuventutis
flore usque ad ultimam senectutem degit; quae cum esset desponsata viro, occulte de domo

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio