Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 227

Liber III


poetam, in poemate oratorem figuris et genere ipso dicendi esse non posse. Quo quidem in genere duo maxime vitia fugienda sunt: unum, ne omnia promiscue vel quum discimus ab aliis audiamus vel quum docemus, aliis enarremus. Nam (ut ait Flaccus) quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Quod si futuri oratores poemata a principio imbibant illisque animum adhuc tenerum et mollem imprimant, semper postea strepitum illum verborum et tumorem orationis affectabunt. Quod in oratore non mediocre vitium est. Atque hoc quidem vitio video plerosque laborare, non eorum modo qui rhetoricen, sed eorum etiam qui grammaticen docet. Pueris enim statim post prima grammatices rudimenta Virgilium, Ovidium, Lucanum, Iuvenalem, Martialemque apponunt, secuti, ut arbitror, Quintilianum, qui a sermone Graeco incipiendum et Homerum pueris enarrandum esse praecipit: neque, reputantes hanc temporum mutationem et linguae amissionem, quae tunc patria erat, nunc peregrina dici potest. Imo etiam magis tunc Romae vigebat Graeca lingua, propter hominum librorumque copiam, quam nunc latina, cuius quidem non usum modo naturalem, quem veteres habuisse non est dubium, sed scripta quoque, quibus retineri poterat, magna ex parte amisimus.

Torna all'inizio