Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 10


CONTRA VENTRIS INGLUBIEM. Pinguius, Domine, ceteris
atque obescis faucibus quodammodo crassius sextum superbie caput
ventris inglubies saginam anime mee continuata petit esurie, que a
necessitate quidem incipit sed modum necessitatis excedens ad voluntatem
pertransit dumque a licitis ad illicita pervenerit, septenaria
protinus apparet. adheret namque illi ex ipsa procedens inepta
leticia, scurrilitas, risus immoderatus, multiloquium, immundicia
sensusque hebitudo circa intelligenciam. cuius mortiferum virus
utcumque vacuatur cum non tantum accuracior sumptus escarum
quantum voluptuosus eciam in vilibus ferculis precavetur; prima
enim mulier non exquisitarum dapium sed sola pomi delectacione
mortis exicium per orbem sparsit et antiquus ostis Regem nostrum
non de carne sed de pane temptavit. quapropter, iustorum eterna
leticia atque sacietas, te gemens exoro, ut, sicut eger ad medicinam,
sic ad dapes sumendas accedam, nequaquam scilicet voluptatem iners
appetens sed tantum necessitati subveniens. ita, Domine, ita, Pater
bone, noxiis castrimargie sucis arefactis inepta leticia vel scurrilitas
non germinabit. que illos maxime ad insaniam perducit in quibus
crapula et ebrietas dominium sumit: sedit enim populus manducare
et bibere et surrexerunt ludere. risus immoderatus ac multiloquium
longe aberit quia, inedia corpore fatigato, solus spiritualis
meror animi tacens possidebit, immundicia quoque vigilantem nunquam,
dormientem vero tardius sua colluvione fedabit, hebitudo
sensus circa intelligenciam spiritualis acuminis ingenio cedet qui
sancta parsimonia in mente propagabit, venter enim inedia contractus
in altum humanus elevat sensus. prebe igitur, domine
Deus, humillime supplicacioni pium benignus auditum, qui es angelorum
et hominum indeficiens eternumque subsidium.
CONTRA LUXURIAM. Hinc inde collum reflectens et ludens
diversisque carminum sibilis pene cunctos decipiens septimum atque
extremum superbie caput luxuria occulta, Domine, fraude preripere
michi vult iura castimonie; nec sola ad exicium prorumpit quia et

Torna all'inizio