Tertium eius infortunium fuit quia voluit subiugare Lombardos
et non potuit, quia, quando habebat eos ex una parte,
perdebat eos ex altera. Obliqui enim sunt valde et lubrici,
dum aliud locuntur et aliud agunt, ut si velis anguillam aut murenulam
strictis tenere manibus, quantó fortius presseris, tantó
citius elabitur.
Quartum eius infortunium fuit quia papa Innocentius quartus
deposuit eum ab imperio in pleno concilio Lugdunensi et
puplicavit ibi omnes malitias et iniquitates ipsius. Unde illud
Prover. XXVI: Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malicia
eius in concilio. Tunc impletum est illud verbum Domini,
Ys. XXII: Expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam
te.
Quintum eius infortunium fuit quia adhuc eo vivente imperium
eius alteri datum fuit, scilicet langravio Turingie; quamvis mors
eum de medio tulerit cito, tamen dolorem inde habuit Fridericus
quando vidit quod eius imperium alteri tradebatur. Unde illud
I Reg. II: Videbis emulum tuum in templo in universis prosperis
Israel, ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua. Item tunc impletum
fuit quod Dominus dixerat, Ys. XXII: In die illa vocabo
servum meum Elyachim, filium Elchie, et induam illum tunica
tua et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manus
eius. Verumtamen creditum fuit et dictum quod fecerit eum occidi;
quod bene fecisset, quia malitiosus homo erat. Unde impletum
est illud Dan. XI: Et cessare faciet principem opprobrii sui,
et opprobrium eius convertetur in eum. Et convertet faciem suam
ad imperium terre sue, et impinget et corruet et non invenietur. Et
stabit in loco eius vilissimus et indignus décore regio, et in paucis
diebus conteretur, non in furore neque in prelio. El stabit in loco
eius despectus, et non tribuetur ei honor regius. Exponat et intelligat
unusquisque verba supraposita Danielis sicut vult, quia Apostolus
dicit: Unusquisque in suo sensu abundet, ad Romanos XIIII.
Sextum eius infortunium fuit quando Parma rebellavit sibi
et totaliter adhesit Ecclesie, que fuit causa totius ruine ipsius.
Septimum infortunium eius fuit quando Parmenses ceperunt
civitatem suam Victoriam, quam fecerat iuxta Parmam, et combusserunt
|
|