refectorium, cum reliqua domus necessaria studiosissime 
preparavit. fratres plurimos congregavit cum tyrannis, qui terram 
invaserant, ut agnus cum lupis habitavit. sed quia illorum nequiciam 
diu ferre non poterat, eo quod sibi omnia in sortem sue 
prede diviserant, nec aliquid magnum, vel exiguum ecclesie Dei 
dimiserant, quidam fratres, quorum corda Deus roboraverat, consilio 
accepto, corpora sua propter Deum ad supplicia tradentes, 
arduum iter assumpserunt, et longo itinere profecti apud sancte 
memorie Apostolice Sedis summum pontificem Nykolaum, et magnum 
imperatorum Enricum cum magno merore querelam deposuerunt. 
Quorum precibus annuentes, decrevit Deo acceptissimus 
pontifex per semedipsum sacrum visitare cenobium. ergo cum 
maxima multitudine equestrium et pedestrium adveniens, et cum 
religiosorum caterva clericorum, susceptus cum magna leticia populorum, 
multorum gracias egit omnipotenti Domino, et eius 
predoso martyri Vincencio: «Vere», inquit, «locus iste sanctus 
«est, et a Deo constitutus». Igitur sacrilegos tyrannos apostolica 
auctoritate sue potestati subegit, castella, villas, et diversas 
monasterii possessiones auferens, ipsius iuri restituit, videlicet Castrum 
Scappili, Fossam Cecam, servientes, Collem Sancti Angeli, 
Castrum Vadum Porcinum, et Castrum Fornellum. Reliqua sibi, 
idest Licenosum, Collem Stephani, Tenzunusu, Cerrum cum Spina, 
et Aqua Viva, Riu Neru, Monte Neru, Mala Coclaria, et Alfedenam 
sub tali condicione dimissis, exhibitis scilicet sacramentis, 
et se ipsos obligantes, quoquo tempore in Valerie partibus sibi
  |  
  |