Incipit prologus in passionem sancti martyris Arialdi Mediolanensis.
Praecepisti, venerande pater Rodulfe, ut beati martyris Arialdi passionem
describerem. Quod licet facere conatus sim, in veritate, non pro humilitate
sola, ut plerique sapientes solent, loquor. Quicquid in ea est quod
conveniens sit etiam in ipsa verborum compositione, non meae sapientiae,
quae sic est parva ut paene sit nulla, sed soli Dei gratiae meritisque ipsius
atque tuae orationi tribuo. In qua sciat eam quicumque legerit me prorsus
nihil dixisse, nisi quod, viris certis narrantibus, didicerim: a Marchione videlicet
ipsius germano fideli, vel a Bonovisino eiusdem fidissimo famulo,
qui ei a cunabulis est famulatus fideliter; immo de quibus tot existere possunt
testes, quot illo in loco cum aetate perfecta sanoque sensu sunt homines.
Verum per totum hunc libellum meum nomen celetur, quia talis sum
ut magis conveniat nesciri quam sciri, cui iure congruit illud Isaiae: Claude
- inquit - ostium tuum et absconde te post illud, donec transeat ira Domini.
|
|