Salimbene de Adam: Cronica

Pag 663


michi magnam gratiam, si accomodaret michi omnia scripta Veronensis
illius. Et dixit michi: «Noveritis, frater Salimbene, quod
ego sum magnus et potens in domo ista, et fratres propter bonitatem
suam et phisicam meam diligunt me; et omnes libros beati
Bernardi, si vultis, possum vobis accomodare. Homo ille de quo
dicitis mortuus est, et de scripturis suis nec una littera remansit
in mundo, quia ego manu mea abrasi omnes libros suos. Et
dicam vobis qualiter et quare. Quidam frater erat in isto monasterio
qui optime sciebat radere cartas, et dixit abbati: 'Pater,
beatus Iob dicit loquens cum Deo, XXX: Scio quia morti trades
me, ubi constituta est domus omni viventi. Et Ecclesiastes dicit, IX:
Nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fidutiam. Et Apostolus,
ad Heb. IX: Statutum est hominibus semel mori. Cum
igitur michi luce clarius constet quod mori debeam, quia non sum
ego melior quam patres mei, rogo vos, pater, si vobis videtur, ut
michi aliquos discipulos assignetis, qui velint adiscere radere cartas,
quia post mortem meam isti monasterio utiles esse poterunt'.
Cumque nullus inveniretur, qui vellet adiscere, nisi ego, ita post
mortem magistri mei et Veronensis illius abrasi omnes libros
suos, quod nec una littera remansit in eis, tum ut haberem materiam
super quam radere adiscere possem, tum etiam quia occasione
illarum prophetiarum habueramus scandalum valde grande».
Cum autem intellexissem hec omnia, dixi in corde meo: «Et
liber Ieremie prophete aliquando fuit combustus, et qui illum fecit
comburi non remansit impunis, ut habetur Iere. XXXVI. Et lex
Moysi a Chaldeis fuit combusta, quam Esdras per Spiritum Sanctum
iterum reparavit». Sic surrexit in Parma quidam simplex
homo, qui habet intellectum illuminatum ad predicendum futura,
quia cum simplicibus sermocinatio Domini, Prover. III.
Quod ego frater Salimbene feci comburi libellum fratris Ghirardini, quando
devenit ad manus meas.
Porro post annos multos, cum habitarem in conventu Imole,
venit ad cellam meam frater Arnulfus, guardianus meus, cum

Torna all'inizio