imposuit, appetens exequi uota sua post promissa predicta, quibus
fortunam alludere iam presensit. Considerans ergo quod Colcos
insula mari circumdata adiri non poterat nisi cum nauigalibus
aptis ad maris discrimina substinenda, iussit ad se uocari de regno
Thesalie quendam fabrum, Argum nomine, lignorum artificii multa
discretione uigentem. Qui ad regis iussum mire magnitudinis quandam
nauim in multa congerie lignorum extruxit, que de sui actoris
nomine proprio uocata est Argon. Hanc quidam asserere
uoluerunt primam fuisse navim que primo uelis institutis adire loca
remota presumpsit, et ideo quamlibet nauim magnam que transmeare
maria uelis dicitur eleuatis Argon gramatici vocauerunt.
Parata igitur naui predicta et immissis in eam singulis habundanter
que causa nauigationis exposcit, multi nobiles de Thesalia, multa
strenuitate conspicui, cum eodem Iasone ingrediuntur in ipsam. Inter
quos fuit ille uir uere fortissimus et fortis Hercules nuncupatus,
natus, ut scripsere poete, ex Ioue et Alcmena, Amphitrionis uxore.
Hic est ille Hercules de cuius incredibilibus actibus per multas
mundi partes sermo dirigitur. Qui sua potentia infinitos gigantes
suis temporibus interemit et in ulnis propriis eleuatum, intollerabili
strictura factum exanimem, fortissimum confregit Antheum. Hic,
si credere dignum est, intrepidus portas adiuit inferni et custodem
earum, canem Tricerberum, uiolenta manu ab illis extraxit.
Quem tanta pulsione perdomuit ut madefactus totus sui ueneni
spuma digesta per uomitum multas mundi partes infecerit letiferis
acchonitis. Sed quia suorum actuum longa narratio poetarum
longa expectatione animos auditorum astraheret, ista de eo sufficiant
tetigisse, cum et rei ueritas in tantum de sua uictoria acta per
mundum miraculose diuulget quod usque in hodiernum diem usquequo
uictor apparuit columpne Herculis testentur ad Gades. Ad has
columpnas magnus Macedonius Allexander, regis Philippi
filius, qui et ipse de stirpe regum Thesalie, que Macedonia similiter
dicitur, fuit productus, subiugando sibi mundum in manu forti
legitur peruenisse. Vltra quas non est locus adhibilis, cum sit
mare magnum, occeani uidelicet, quod per angustum locum ibidem
|
|