Ad quartum dicendum, quod duplici ratione hoc participium «praedestinatus»
non cogit «hominem» stare pro praeterito. Primo, quia licet secundum vocem
sit praeteriti temporis, tamen includit participium futuri temporis: praedestinatus
enim idem est quod praescitus habiturus aliquid per gratiam. Secundo, quia
pertinet ad actum animae, et ex hoc habet vim ampliandi ad quodlibet temporis;
sicut cum dicitur, homo laudatur, potest intelligi de praesenti, praeterito,
vel futuro: actus enim animae se extendit etiam ad ea quae non sunt.
Ad quintum dicendum, quod licet homo non praeintelligatur ad Filium Dei
ratione suppositi, tamen praeintelligitur ratione naturae.
ARTICULUS 2
Utrum Filius Dei sit praedestinatus esse homo
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Filius Dei non sit praedestinatus esse homo. Praedestinatio
enim praecedit praedestinatum. Sed Filium Dei nihil praecedit. Ergo ipse non
est praedestinatus esse homo.
2. Praeterea, homo non dicitur aequivoce de Filio Dei et Petro. Sed Petrus non
est praedestinatus esse homo. Ergo nec Filius Dei.
3. Praeterea, hoc dicitur alicui praedestinari quod convenit ei per gratiam. Sed
non est gratia Filio Dei quod sit homo. Ergo Filius Dei non est praedestinatus
esse homo.
SED CONTRA, omne quod est praevisum et ordinatum ab aeterno est praedestinatum.
Sed Filius Dei ab aeterno praevisus est esse filius hominis. Ergo est praedestinatus
esse filius hominis.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod haec sit vera: «Filius Dei praedestinatus est esse
Filius Dei». Quaecumque enim praedicantur de filio hominis, praedicantur de
Filio Dei. Sed haec est vera: «Filius hominis praedestinatus est esse Filius
Dei», ut dictum est. Ergo et haec: «Filius Dei praedestinatus est esse Filius
Dei».
2. Praeterea, Filius Dei, inquantum est homo, praedestinatus est esse Filius
Dei. Sed alia quae praedicantur de Filio Dei inquantum homo, praedicantur de
ipso etiam sine reduplicatione; sicut Filius Dei, inquantum homo, est mortuus;
et tamen haec conceditur: «Filius Dei est mortuus». Ergo similiter haec debet
concedi: «Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei».
|
|