modus, qui in secunda tantum est persona, ut "doce grammatice".
13 Tercie quoque imperamus, sed internuntia secunda, ut "o
grammatice, legat discipulus tuus", uel figurate ad me ipsum loquens
quasi ad secundam. 14 In plurali uero numero imperatiui
Latini primam personam accipiunt; coniungens enim suam personam
illis quibus imperat, se socium similemque ostendit, ut
"pugnemus". 15 Greci uero hanc ab imperatiuis diuidunt et hortatiuam
dicunt, quia superior debet esse qui imperat. 16 Infinita
quoque et impersonalia et gerundia uel supina carent personis
naturaliter; preterea, in nouis conformationibus uerborum et
que ad homines non pertinet, non omnes motus declinationis
sunt querendi, ut "tinniat", "pluit", "tonat", "fulminat", nisi per prosopopeias.
17 In usu tamen quedam deficiunt personis, ut "cedo",
"sodes", "furis", "aue", "insit", "foret", quamuis inueniantur "infio",
"furio", "forem", "fore". 18 Numerus uterque accidit uerbis, singularis
ut "lego", pluralis ut "legimus". 19 Sciendum uero quod, licet
in aliis partibus uoces utriusque numeri communes inueniantur,
ut "dies", "docti", "illi", hoc in uerbo numquam inuenitur apud nos.
|
|