archiepiscopi tempore, anno scilicet ultimo, commune Ianue
emit castrum de Gavio a marchionibus, dans eis pro omnibus iuribus,
que ibi habebant, libras tria milia et ducentas. ipsi enim marchiones
facti sunt cives. de Octone archiepiscopo quarto.
Octo, nacione Alexandrinus, archiepiscopus quartus,
cepit anno Domini .Mo.CC.III. et vixit in archiepiscopatu annis
.XXXVI. iste fuit prius episcopus Bobiensis, qui, dum fama et
virtutibus polleret et reverenda canicie et maturitate
preditus esset, ad archiepiscopalem cathedram est translatus.
huius archiepiscopi anno secundo comes Frandensis et Bonifacius,
marchio Montisferrati, cum duce Venetiarum Constantinopolim
|
|