Papias: Ars Grammatica

Pag 51


absque c , ut "tantulus, tantula, tantulum", uel "nepotulus", "siluula",
"capitulum"; in olus, ola, olum , "capreolus", "unciola", "laureolum";
in ellus, ella, ellum ut "agellus", "capella", "lucellum"; in xillus ,
xilla, xillum , ut "paxillus", "maxilla", "uexillum"; in illus, illa, illum
absque x , ut "codicillus", "anguilla", "uillum"; in ullus, ulla, ullum ,
ut "homullus" uel "ullus ulla ullum"; in cio, aster, leus - que
sunt masculinorum - , ut "homuncio", "parasitaster", "eculeus". 8
Sciendum quoque quod a tercia uel IV seu V declinatione diminutiua
in culus, cula, culum terminant, ut "fraterculus", "uersiculus",
"diecula", exceptis "uetulus", "lapillus", "aculeus", "mercedula",
"regulus", "adolescentulus", "capitulum" (nam "ranunculus", "panniculus",
"panucula" non sunt regularia). 9 A prima uero uel secunda
nullum inuenitur regulare in hac forma, nisi a primitiuo habeat
c , ut "Greculus", "furcula". 10 Monosillaba igitur in s sola et
in er tercie declinationis et in el et neutra in us in nominatiuo assumunt
culus cula culum , ut "flos, flosculus", "mas, masculus",
"mus, musculus", "os, osculum" (unde "oscillum"), "pater, paterculus",
"mulier, muliercula", "uer, uerculum", "pauper, pauperculus,

Torna all'inizio