Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 11


fetet horribiliter cenum et suaviter redolent aromata" c.74v.a
Enim est teste Augustino in IIII libro preallegati
voluminis, " quicquid malorum ab iniquis dominis erogatur,
non est pena criminis, sed virtutis examen" .
Require in eodem li. c. V, VI, XII, LII. Confirmatur
per id Senece dicentis in ultimo de Prov. Dei: " Non
est arbor solida nisi inquam frequens ventus incursat.
Ipsa enim vexacione radices forcius figit; fragiles
sunt que in aprica valle creverunt". Et in tragedia
Hercu. Furem. , dixit Seneca: " Imperia dura tolle:
quid virtus erit?. Moxque obiecit Licus, dicens uxori
Herculis: " Obici feris monstrisque virtutem putas?"
Cui respondit Megera dicens: " Virtus est domare
que cuncti timent, nec est ad astra mollis et terris
via" . Et vere Deus in bonis racionem sequitur quam
servant in discipulis preceptores, qui ab illis plus laboris
exigunt in quibus cercior spes est. Require in
eodem li. c. LII sed plenissime in c. XII. Malis autem
nunquam cause querularum desunt. Queruntur enim
quod elephantes mole corporea non equant, velocitate

1



5




10




15




20
Torna all'inizio