3. Praeterea, si aliqua cognitio ad activam vitam pertineret, praecipue videretur
ad ipsam pertinere consideratio propriorum actuum. Sed considerare peccata
quae quis fecit, pertinet ad vitam contemplativam, ut dicit Bernardus,
qui secundam speciem contemplationis ponit, qua
quisque iudicia Dei et peccata sua recogitat. Ergo nulla cognitio ad activam
vitam pertinet.
SED CONTRA, ad activam vitam pertinent consilii et scientiae dona, quae quidem
cognitionem important. Ergo aliqua cognitio est in vita activa.
Praeterea, Philosophus dicit quod prudentia est cognata
morali virtuti. Sed prudentia cognitionem importat. Ergo cum in moralibus virtutibus
activa vita constet, videtur quod in activa vita sit aliquid cognitionis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod vita activa non possit esse simul cum contemplativa.
Quia vita de qua hic loquimur, consistit in hoc in quo homo maxime studet. Sed
impossibile est quod homo duobus summum studium apponat. Ergo impossibile
est quod in homine sit simul vita activa et contemplativa.
2. Praeterea, vita activa significatur per Martham, quae turbatur circa plurima,
Luc. 10. Sed turbatio vacationi repugnat quam contemplatio requirit. Ergo
vita activa non est simul cum contemplativa.
3. Praeterea, vita activa introducit ad contemplativam; unde Gregorius:
«Qui ad arcem contemplationis ascendere desiderat,
prius necesse est ut in campo actionis se exerceat». Sed quod introducit ad aliquid
non est necessarium illo adveniente: quia secundum Bernardum,
«quid necesse est scalis tenenti iam solium?». Ergo activa vita non
est simul cum contemplativa.
SED CONTRA est quod Augustinus dicit in lib. De civ. Dei, quod quoddam
genus hominum est compositum ex otioso et actuoso; et loquitur de otio contemplationis.
Gregorius etiam dicit super Ezech., quod plerumque a
contemplativa vita ad activam utiliter animus reflectitur. Ergo contemplativa
vita et activa possunt esse simul.
Praeterea, beata virgo fuit in utraque vita; et ideo secundum Anselmum
in assumptione eius legitur Evangelium de Martha et Maria, quae
significant vitam activam et contemplativam. Sed beata Virgo fuit tantum viatrix.
Ergo in aliquo viatore potest esse simul activa et contemplativa vita.
|
|