hoc sunt diversi gradus in peccato. Unde primus gradus peccati est in primo
actu peccati, super quem alia adduntur. Hic autem est actus interior, scilicet
voluntatis: et hoc est primum membrum divisionis, scilicet peccatum cogitationis.
Huic autem actui superadditur alius actus exprimens et designans hunc
actum, scilicet actus locutionis; et ideo hoc est secundum membrum divisionis.
Iterum super actum locutionis additur actus exterior, quo membra corporis
moventur ad consequendum finem voluntatis; et hic erit tertius gradus, et tertium
membrum, quod est peccatum operis. Quarto additur actus exterior actui
exteriori et hic est ultimus gradus et quartum membrum, scilicet peccatum consuetudinis:
quia cum post actum exteriorem non sit aliquis actus alterius generis,
oportet quod ultimus gradus peccati sit secundum multiplicationem huiusmodi
actuum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod divisio alicuius potest esse multipliciter: vel
sicut generis in species, vel sicut subiecti in accidentia, vel etiam aliis modis,
quos Boetius numerat. Divisio ergo generis in species
vel differentias primas, non est nisi una; sed divisio subiecti in accidentia potest
esse multipliciter, secundum quod uni multa accidunt. Dicendum ergo, quod
divisio peccati in species suas essentiales, est per oppositum virtutis: quia oportet
quod sit secundum obiectum, ex quo specificatur peccatum et virtus: et talis
distinctio peccatorum hic non ponitur; sed ponuntur quaedam distinctiones
secundum aliqua peccati accidentia; et ideo non est inconveniens, si sunt plures.
Ad secundum dicendum, quod in peccato cogitationis intelligitur omne peccatum
quod in solo interiori actu consistit; et ideo includitur etiam affectio, sine
qua nullum peccatum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis lingua sit exterius membrum, tamen inter
alia est magis propinquum interiori actui, secundum quod congruit locutioni,
quia locutio est signum interioris actus; et ideo quemdam gradum habet in progressu
peccati locutio, inter peccatum cogitationis et operis.
Ad quartum dicendum, quod consuetudo est quaedam circumstantia aggravans
peccatum ex multiplicatione ipsorum actuum; et ideo in consuetudine est ultimus
progressus peccati: et ideo non ponitur consuetudo quasi condivisa contra
actum simpliciter, sed condivisa contra actum non consuetum, sicut est in divisione
totius potestativi.
Ad quintum dicendum, quod secundum opinionem illorum qui dicunt, quod in
peccato omissionis requiritur aliquis actus interior vel exterior, peccatum omissionis
includitur in peccato cogitationis, locutionis, et operis; et similiter
secundum alios qui dicunt, quod non requiritur ibi actus exterior: quia sic facere
includit non facere; et sic de aliis, ut supra dictum est.
|
|