Ideo dicit Ecclesiasticus XIIII: Viro cupido et tenaci sine ratione
est substantia, et homini livido ad quid aurum? Ideo Ecclesiasticus
dicit, X: Avaro nichil est scelestius. Item ibidem: Nichil est iniquius
quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem
habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Ideo dicit Ecclesiastes
V: Avarus non implebitur pecunia; et qui amat divitias,
fructum non capiet ex eis. Hinc Ieronimus ait: «Avaro tam deest
quod habet quam quod non habet. Credenti totus mundus divitiarum
est. Infidelis autem etiam obolo indiget». Unde illud
Prover. XIII: Est quasi dives, cum nichil habeat; et est quasi
pauper, cum in multis divitiis sit. Hinc Apostolus dixit, ad Phili.
IIII: Habeo autem omnia et abundo. Nec reputetur avaritia leve
peccatum, cum a regno Dei excludat, sicut dicit Apostolus, ad
Ephe. V: Hoc enim scitote, intelligentes quod omnis fornicator aut
immundus aut avarus, quod est ydolorum servitus, non habet hereditatem
in regno Christi et Dei.
Quinto et ultimo, quia non video ad quid deserviant in Ecclesia
Dei, id est ad quid utiles sint, nisi forte quia salvos faciunt
semet ipsos; que a Ieronimo «sancta rusticitas» appellatur, que
«solummodo sibi prodest, et quantum edificat ex vite merito
Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat».
Sed longe melius valet ille cui dici potest, Luc. XXIII: Salvum
fac temet ipsum et nos. Ita dumtaxat, quod ipse obtemperanter
respondeat: «Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non
recuso laborem. Fiat voluntas tua! Paratus sum et non sum turbatus,
ut custodiam mandata tua».
Igitur de hac materia satis sit dictum. Amodo gaudendum est
cum Gaudentibus et flendum cum flentibus, sicut dicit Apostolus,
ad Ro. XII: Gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus. Isti
sunt duo caritatis affectus, scilicet congratulationis et compassionis.
Unde Tullius: «Proprium est animi bene instituti et letari
bonis rebus et dolere contrariis».
|
|