conventui sic in cordis optutibus velut corporaliter interessem, inter
alia multa repente tuarum recordatus sum litterarum, quas tu quidem sub
interrogatione misisti, sed his ego synodali prepeditus instantia non
respondi. Et haec illis, si reminisci valeo, continebantur epistolis, quia
zelotipa quaedam mulier habens virum ex adulterina fraude suspectum,
qualiter eum sibi vendicare posset proprio toro contentum, a vicina
petiit muliere consilium. Quae nimirum perversa et ultricibus flammis
evidenter obnoxia, hoc eam sacrilegium venenata serpentis antiqui suadela
perdocuit, ut corpus dominicum quasi communicatura perciperet, quod
caute reservans, viro suo postmodum non sine quibusdam maleficiis propinaret.
Quod videlicet a sacerdote percaeptum et usque dum occasio
preberetur palliolo reservatum, non sine magno dedit stupore miraculum.
Haec enim particula dominici corporis inventa est usque ad medietatem in
carnem esse conversa, altera vero medietas panis speciem non mutavit.
Itaque si rite reminiscor, hoc proposuisti, deinde quid portenderet inquisisti.
Super qua questione, quia non necesse est diucius immorari, brevi
compendio quid michi videatur expediam.
Nam idcirco Deus omnipotens sacrosanctum illud mysterium in carnis
speciem vertit, ut perfidiam reprobae mulieris argueret, dum visibilem
dominici corporis ostenderet veritatem. Quatinus quae purum panem, ut
videbatur, ante credebat, verae carnis speciem cerneret, sicque sacrilegam
coepti sceleris audaciam suo ipsa iudicio condemnaret. Quod
|
|