videtur ad posterorum notitiam stili currentis articulo tradere. Ad occidentem
sane praedictae urbis est quaedam extra muros sita basilica,
gemino beatorum martyrum Gervasii et Protasii titulo decorata. Nocte
quadam, quae videlicet eorundem martyrum natalicia praecedebat, vir
quidam maturius surrexit bovesque suos in pascua remotiora deduxit. Cui
convicinus quidam flamma nequissimae libidinis inflammatus insidiatus
est, ut eius uxorem polluere moliretur. Eadem igitur nocte ad domum
eius callidus explorator accessit, et occasione reperta non diutius postquam
iste cum pascendis animalibus abiit, ille febricitare se diabolica machinatione
confingens in lectum uxoris illius vir simulatus intravit. Cumque
velut frigescens intremeret, dentium stridores emitteret, crebrius singultiret,
infelix mulier tanquam aegrotanti viro compatiens coepit illum ulnis
adstringere, lodice contegere, et quibus valebat inpendiis confovere. At
ille, ut dolorem mente concoeperat, peperit iniquitatem, violat itaque
alienum torum, sibique procurat interitum, moxque concitus abiit. Sed
ecce, vix brevi temporis elapso spacio maritus redit, stratum repetit. Cui
protinus uxor expostulans et vehementer exprobrans ait: Optime poteris
hodie sanctorum martyrum, quae tibi tam contigua est, aecclesiam ingredi,
et cum caeteris Christianis divinis interesse mysteriis! Cumque vir attonitus
quid illa loqueretur inquireret, eventumque rei sicut contigerat per
ordinem cognovisset, uterque se deprehendentes irrisos ac turpissima ludificatione
delusos, intolerabili doloris angustia consternati sunt. Interea
dum populus ad aecclesiam hinc inde conflueret, ut nocturnae laudis
officium devotus audiret, tandem et illi resumpto spiritu nichilominus
convenerunt, atque omni verecundiae rubore postposito querelam suam
coram omnibus deposuerunt. Presertim mulier laceros crines evellens et
uberibus lacrimis tristia ora perfundens lugubres emittebat ululatus in
caelum: Domine, tu, inquit, corda hominum nosti, tu conscientiae meae
testis es, quia ego hac sanctissima nocte etiam proprii thalami viriles
amplexus abhorrui, alieno praesertim me misceri viro penitus ignoravi. Tu
|
|