sue genuerunt designat, secundus filios secundi status  
baptizatos in Christo, tertius, eos qui futuri sunt tertio statu a 
tempore plenitudinis gentium? Sed et fuga Iacob a facie Esau  
fugam christiani populi designat, qua fugiit a facie Iudeorum et  
pervenit ad Gentes. Quod autem nato Ioseph preparavit se ad  
patriam redire, designat electos sollicitari oportere de salute Iudeorum,  
tempore quo consumatus fuerit ordo quem designat Ioseph.  
Transitus ergo Iacob, transitum secundi status ad tertium,  
laboriosi, videlicet, ad tranquillum, designat, in quo et viso angelo  
Domini percusus est in sinistro femore, atque ex uno protinus  
pede claudicare cepit, quia, videlicet, in eodem transitu visuri  
sunt pre solito deum suum hi quorum corda munda sunt, iuxta 
id quod Dominus ait, «beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt»;  
atque ex hoc marcescent in femore lingue, ut magis studeant  
silere quam loqui, et ex pede active vite claudicare incipient,  
ut vite contemplative, cuius maior est gloria, initantur. 
38. Dicendum est aliquid de semine Abrae, quod vocatum est  
Israel. Descendit utique Iacob in Egyptum, mansitque in illa, quadringentis  
annis, quibus completis, in brachio forti et extento  
egressi sunt de Egypto, erraveruntque per desertum quadraginta 
annis, percuso pharaone et exercitu eius. Quibus completis, item  
et eisdem qui de Egypto egressi fuerant deficientibus in deserto,  
novissime, transmisso Iordane, pervenerunt in terram fluentem lac  
et mel. In his intelligentie multe sunt, sed nos e multis  
unam suscipere in hoc loco sat est, ut ad alia festinare possimus. 
39. Descensus Israelis in Egyptum humiliationem designat  
eiusdem populi qui a fidei libertate pertinentis, a montana Ierusalem  
descendere ad servitutem legis, ingruente ubique fame,  
compulsi sunt, ut saltim sub legis honere substentarentur scripturarum  
cibariis, quia nusquam scriptum aliquid de verbo Dei in  
gentibus reperiebatur, eo quod validissima fames universum genus  
humanum invaserat, ut discerent non alta sapere, sed humilibus consentire.
  |  
  |