Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 620


Ideo non statim post recessum hostium sunt munitiones
dimittendae, et est custodia negligenda. Immo investigandae
sunt conditiones hostium: ut quod palam habere non
potuerunt, per insidias et astutias obtinere non possint.
Qualiter construenda est navis, et qualiter committendum
navale bellum, et ad quae
bella singula ordinantur.
Cap. XXIII.

In hoc ultimo capitulo tractare volumus aliqua de
navali bello: non tamen oportet circa tantum insistere,
quia multa quae dicta sunt in aliis generibus bellorum,
applicari poterunt ad navalem pugnam. Circa hoc
autem pugnandi genus, primo videndum est, qualiter fabricanda
sit navis: nam navis male fabricata, ex modica
impugnatione hostium de facili perit. Sciendum ergo,
quod secundum Vegetium, ligna ex quibus construenda
est navis, non sunt de quolibet tempore incidenda. Nam
tempore Martii et Aprilis, in quo humor incipit in arboribus
abundare non est bonum incidere arbores, ex quibus
fabricanda est navis. Sed tempore Iulii et Augusti vel aliquo
alio tempore, in quo humor arborum desiccatur, ad
huiusmodi fabricam incidenda sunt ligna. Rursus, non statim
incisis lignis est ex eis fabricanda navis: sed primo
arbores sunt dividendae per tabulas; et per aliquod tempus
dimittendae. ut desiccari possint. Nam si ex lignis viridibus
construatur navis, quando naturalis eorum humor
expiraverit, contrahuntur ligna, et faciunt in navibus rimas
quibus in navibus nihil periculosius essse potest. Durum
est enim intendere simul bellis navalibus, et exponere se
periculis, ne puppis per rimas naugrafium patiatur. Viso
qualiter incidenda sunt ligna, et quomodo reservanda, ut
ex eis navis debite valeat fabricari: restat videre; quomodo

Torna all'inizio