Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 254

XX


uel assiduis imbribus sulcate genas, ualidioribus
se confise remediis auellere posse promittunt,
quod ille non impetrant, pudicum te clamorem
correptionemque in conspectu uerentem,
totaque haurientem ora tua ruborem sperantes.
Quid igitur uerbum huic ancipiti conceptui
dabit initium ? Abest stilus omnis, nec aliquis
iam michi placet, nisi sine stilo loquendi stilus.
Verum cum multorum in castra transiuerim
autorum, non tanquam transfuga, ut ait
ille, sed ut curiosus uenator, perlustratis
infra supraque circumque utcumque finibus,
tandem ad fontem auidior rediens, ubi suauissima
semper ebibi pocula, hauriam nunc inde
atque mutuabor, quod iam amico tuo cuidam
scribens, placidum michi satis dedisti principium.
Igitur ad te loquens, quo credis spiritu
inquio: Quid agis bone uir; quid de amico
cogitas tuo, amare quem torques ? Quid tibi
hanc diuturnam taciturnitatem imposuit ? Tedio
ne tibi sum domine mi, magister mi, amice mi,
perdulce mentis solatium ? An torpor consuetum

Torna all'inizio