martyria, erat sancta uirgo Seraphia apud oppidum Vendinensium,
ciuis Antiochena, in domo Sauinae, quae fuit uxor Valentini et filia
Herodis quondam Metallarii, quae sub Vespasiano Augusto ter in
urbe Roma candidam dedit Romanis. Cum igitur eius filia memorata
sancta Seraphia morabatur, suadens etiam illam, ut Iesu
Christi domini notitiam gereret. Credens itaque sancta Sauina in
domino Iesu, crescebat in fide et bona conuersatione.
Ad quam tunc misit Berillus preses, ut sanctam Dei uirginem
raperent ad tribunal. Primum quidem illustrissima femina sancta
Sauina, adhibitis pueris seu puellis, restitit illis. Et post paululum
dixit ad eam sancta Seraphia: «Domina mea mater, permitte michi,
ut eam: tantummodo ora, et fidens esto in dominum Iesum Christum.
Credo enim ego, etsi indigna et peccatrix sum, quod di-
|
|