| sibi ad favorem domini .., auditoris, sui patrui, concessarum de beneficio sit provisum, quam
 provisionem nitimini quibusdam rationibus, quas sapientes curie frivolas reputant, impedire; attendentes,
 quod dictus auditor, qui vobis in curia potest esse plurimum fructuosus, gratiam vestram
 habere multum desiderat et amorem, paternitatem vestram, vobis fideliter consulendo, attente deprecor
 et requiro deposcens nihilominus pro munere gratie specialis, quatenus vos dicte provisioni,
 quocumque iure tuti fueritis, nullatenus opponatis, sed prefato auditori super hoc negotio sic vos
 reddatis favorabiliter gratiosos, quod, cum idem memoratum beneficium non tam litterarum apostolicarum
 beneficio quam vestra munificentia dictum nepotem suum letabitur assecutum, vestris
 beneplacitis et obsequiis, quibus obligari sponte desiderat, quasi coactus previo gratie vestre dono
 fortius obligetur. Quicquid autem duxeritis faciendum, mihi, rogo, etc.
 
 VII 114
 
 In plantario Iesu Christi plantula novella succrescit, videlicet ordo fratrum penitentie Iesu Christi,
 que a religionis Christiane fidelibus eo est fovenda benignius, quo humilius paupertatis insequendo
 speciem Christum imitantur operibus et exemplo. Unde, cum nos eos speciali prosequamur prerogativa
 favoris, utpote de vestre protectionis auxilio specialiter confidentes, discretionem vestram vel
 nobilitatem seu paternitatem vel excellentiam requirimus et rogamus, quatenus divine pietatis intuitu
 nostrorumque precaminum interventu fratres eosdem recommendatos habentes sic in hiis, que
 status eorum quietem et consolationem respiciunt nec non et ordinis incrementum, vos exhibere
 velitis gratiosos, favorabiles et benignos, ut divine retributionis exinde premium promereri possitis
 nosque vobis exinde teneamur ad merita gratiarum.
 
 VII 115
 
 Celestis altitudo consilii alta et ineffabili providentia universa disponens rerum vicissitudines non
 sine dispensatione certe rationis alternat: nunc egentes faciens habundare, nunc habundantes egere,
 ut humana conditio per alternationem huiusmodi et sui status instabilitatem agnoscat et alterutrum
 sibi compatiens et subveniens impleat legem Christi, qua iubemur proximos nostros diligere et alter
 alterius onera supportare. Ecce, famem vocasse videtur Dominus super Urbem et in ea firmamentum
 panis graviter contrivisse, nonnullis potentibus ipsius Urbis, quos habundare nulli dubium est,
 malitiose suam habundantiam occultantibus et nequaquam timentibus illud incurrere maledictum:
 maledictus, qui abscondit frumentum, aut curantibus benedictionem accipere, de qua continuo
 subinfertur: benedictio autem super caput vendentium, nec denique attendentibus, quod necessitates
 huiusmodi habundanti tribuunt grandem materiam diminuendi peccata et divinam gratiam
 uberius promerendi. Urgente igitur necessariorum inopia confluit ad nos populi multitudo clamoribus,
 quos sine lacrimis audire non possumus, alimenta deposcens nec aliter, quam si lapides convertere
 | 
 |