Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
SITIOGADUS fluvius in sinu Persico seu Persis
propinquus.
SIURUS fluvius est Hibernie ex Blagnie montis radicibus profluens,
et per Archphiniam et Tribaciam funditur atque apud
Guatefordiam a mari suscipitur.
SIANA et hic Hibernie fluvius ex eodem monte prorumpens,
sed per Guesefordiam cursum agens.
SLICHEIUS et eque fluvius est Hibernie per Chenelcunillam
exiens regionem.
SOBAN fluvius est Affrice, Nyli pars.
SODINUS fluvius apud Persas est clarus.
SOROBIN Hispanie fluvius est. In Hebrum seu in Supronem
seu alterum ex alveis eius mergitur.
SPARGETUS Grecie fluvius Taumacis atque Ypate oppido
propinquus.
SPERCHIUS Thessalie fluvius est, cuius in faucibus Thermopylarum
angustie sunt. In Pagaseum exit sinum ex quo Argonaute
Colchidem petentes solvere navem. Huic Sperchio
si rediisset voverat comas suas Achilles.
SPINON fluvius est haud longe a Roma.
STHENOS fluvius est Thracie cui Maronia adiacet regio et nemora
Zone, que Orphei cithare cantum secuta sunt.
STRAGA Persarum est fluvius vehementia nivium adeo congelascens
ut more solidi saxi viam prestet euntibus.
STRAOR fluvius est ex Caucaso cadens citra Siderim fluvium
in Hyrcanum mare.
STRYMON Thracie fluvius est in Hemo monte natus, Macedoniam
dividens a Thracia. Hic in septem (ut aiunt) diffunditur
lacus antequam coartetur ripis vel cursum dirigat. Cuius in
marginibus dextero a latere Thraces Densalete et Moedilapdes
habitant, a levo autem Diggeres atque Bessi. Multo cogitur
gelu.
SUBI fluvius est Cessatanie regionis ubi colonia Tarracon a
Scipionibus olim condita, ut a Penis Carthago.
SUBUBUS fluvius est occidue Affrice navigabilis atque egregius
defluens preter coloniam Bonasam.
|
|