de castello Tribuco a Petra Maiori quę est super ęcclesiam
Sanctę Lucię et usque carbonariam antiquam quę est super
ipsum castellum, et ipsam roccam, ut nullo modo aliquid amplius
contendant infra ipsos fines contra hoc monasterium. et pęnam
compositionis posuerunt auri purissimi librarum .VIII. item,
Fresa relicta cuiusdam Roccionis dedit in hoc monasterio Romę
domum suam terrineam scanduliciam in regione nona non procul a
Thermis Alexandrinis. item, Franco filius Nonvolię dedit in
hoc monasterio territorii Sabinensis ęcclesiam Sanctę Eugenię cum
rebus suis ibidem, quarum fines sunt: via Romana, rivus Bubita,
Riana et Pons Marmoreus. item, Marinus nobilis vir de Turre
dedit in hoc monasterio portionem suam territorii Ponticelli, idest
medietatem cum ęcclesiis et omnibus pertinentiis, alia vero medietas
erat Crescentii olim pręfecti suique germani, et sunt ipsę
res in loco qui vocatur Sancta Barbara. item, Beno filius
Guidonis vendidit in hoc monasterio res suas de Sixtiliano prętio
solidorum .X. item, Guarinus filius Aifredi dedit in hoc monasterio
locum molendini in Currisio in casale qui fuit de Caimo.
item, Martinus et Sabinus filii Dominici dederunt in monasterio
portionem suam de podio in Sorbiliano. item, Merco
filius Ansefredi et Anna uxor eius dederunt res suas territorii Sabinensis
in Leiano super castellum de Cantalupo, et in alio vocabulo
quod dicitur Mogianus. item, Falco filius Arnulfi dedit
in hoc monasterio res suas territorii Sabinensis ubi dicitur Campana,
in quo est ipsum castellum. item, Lucia filia Prodę,
et Amato filius Remedii dederunt res suas de Lafriniano. item,
Raino filius Ittę, et Iohannes pręsbyter et Simeon filii Rainonis
dederunt res suas de Calviniano qui cognominatur Vallis Gramundella.
item, Iohannes qui cognominabatur de Georgio
dedit in hoc monasterio ęcclesiam Sanctę Marię territorii Collinensis
in fundo Manciano cum omni illius pertinentia et ęcclesiam
|
|