Salimbene de Adam: Cronica

Pag 65


XI, quando Moyses Domino esum carnium Iudaico populo promittenti
admirative dixit: Sexcenta milia peditum sunt, et tu
dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? Numquid ovium
et boum multitudo cedetur, ut possit sufficere ad cibum, vel omnes
pisces maris in unum congregabuntur, ut eos salient? Cui respondit
Dominus: Numquid manus Domini invalida est? Iam nunc
videbis utrum meus sermo opere compleatur
. Item probavit hoc
Iudaicus populus, qui XL annis manna in deserto comedit. De
quo Moyses ait, Deutero. VIII: Dedit tibi cibum manna, quod
ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane
vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini. Vestimentum,
quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus
non est subtritus; en quadragesimus annus est
. Et infra, XXIX:
Adduxit vos XL annis per desertum. Non sunt attrita vestimenta
vestra, nec caltiamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.
Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis
quia ipse est Dominus Deus vester
. Et venistis ad locum hunc.
Item Iosue V: Defecit manna, postquam comederunt de fructibus
terre, nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel, sed comederunt de fructibus
presentis anni terre Chanaam
. Ut verum appareat quod
consuevit dici: «Necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat
humanum». Item de hac materia dixit Propheta in psalmo:
Mandavit nubibus desuper et ianuas celi aperuit. Et pluit illis
manna ad manducandum et panem celi dedit eis. Panem angelorum
manducavit homo, cibaria misit eis in abundantia. Transtulit
austrum de celo et induxit in virtute sua affricum. Et pluit super
eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum.
Et manducaverunt et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit
eis Dominus, non sunt fraudati a desiderio suo
. Hoc est de quo
Iudei coram Christo Domino gloriantur, Io. VI: Patres nostri
manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de
celo dedit eis manducare
.

Torna all'inizio