intellectus ordinans est separatus, sicut in naturalibus, quae diriguntur in finem
ab intellectu naturam instituente, et finem sibi praesignante. Appetitus autem
intellectui coniunctus, voluntas dicitur: sed appetitus ab intellectu separatus,
est appetitus sensibilis et naturalis. Quamvis autem cuiuslibet horum appetituum
intentio communis sit, per prius tamen in voluntate invenitur, quae ab
intellectu coniuncto in finem dirigitur; et ideo intentio primo et per se actum
voluntatis nominat secundum quod in ea est vis intellectus ordinantis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in passione intelligitur etiam operatio: quia
operationes animae passiones etiam quaedam sunt, quia intelligere est quoddam
pati, et sentire. Vel etiam intelligitur in habitu operatio, qui principium
operationis est: vel quia operatio non significatur ut in anima existens, sed ut
ab anima egrediens.
Ad secundum dicendum, quod naturalia quamvis non habeant voluntatem,
tamen intendunt aliquid per appetitum naturalem, secundum quod diriguntur in
finem suum ab intellectu divino naturae attribuente inclinationem in finem,
quae inclinatio appetitus naturalis dicitur; et ideo non est ita proprie intentio in
eis sicut in agentibus a proposito.
Ad tertium dicendum, quod dirigere vel esse oculum, attribuitur intentioni, non
secundum quod est actus voluntatis simpliciter, sed secundum quod vis rationis
ordinantis in voluntate manet.
Ad quartum dicendum, quod cum voluntas moveat omnes potentias in actus
suos, non solum est respectu eorum quae ad practicum intellectum pertinent,
sed etiam eorum quae ad speculativum: sicut enim homo vult ambulare, vel aliquid
huiusmodi facere; ita etiam vult considerare, et veritatem quaestionis alicuius
invenire.
Ad quintum dicendum, quod intentio non est actus voluntatis absolute, sed in
ordine ad rationem actum voluntatis ordinantem. Sed ratio potest ordinare
actum voluntatis dupliciter: vel secundum quod voluntas est de fine, et sic actus
voluntatis in ordine ad rationem est intentio: vel secundum quod est de his quae
sunt ad finem; et sic actus voluntatis in ordine ad rationem est electio.
|
|