221 
combusserunt eam igni, et spolia diripientes omnia menia 
eius destituentes, iam depopulata dereliquerunt bestiis. 
15 Post non multum temporis cum Cesar Augustus, deuicta 
Persida, cum multis excubiis uictor rediret ad propria, et 
per eamdem ciuitatem transitum haberet, eius ruinam uidens 
ingemuit, et condolens eius miseriis iussit restaurari partem, 
pro ut uires suppeterent, et ad elucidandam ipsam opinatissimam 
ciuitatem, pontem celeberrimum ibi fieri iussit. 16 Pontem 
namque mirae magnitudinis ac latitudinis etiam et longitudinis, 
ita tamen, ut uix per triginta annos expliceretur et, 
ut fertur, nullius prouinciae similiter inueniretur; ac demum 
suo carmine signans, fabris ob perficiendum reliquit. 17 Cuius 
aqueductum per quindecim miliaria et eo amplius intromisit: 
de cuius altitudine uel circuitu, uel in quibus longitudinibus 
transformatus est mons nunc nobis silendum est. 18 Statuam 
autem ibidem mirae pulchritudinis fieri iussit, congaudens 
suo operi, ibidem configi precepit, ut fama bearet eum per secula 
et nomen illius uiueret per uniuersum orbem. 19 Et de 
uniuersis ciuitatibus multitudinem populorum aggregauit, 
<et omnes qui de alia regione ueniebant> ciues ipsius fecit; et 
a flumine Narco, qui de naribus lapidei uituli sculpti egreditur, 
nomen imponens Narnia nuncupata est, et Colonia, quia 
omnes, qui de aliis regionibus illic habitandi <causa> ueniebant, 
siue soli siue cum eis, qui hospitabantur, incolae uocabantur. 
20 Nunc, Deo miserante, Narniam et Coloniam relinquamus, 
et ad propositum opus magno studio et cautela reuertamur, 
et dilucidius explere satagamus. 21 Predicta autem urbs 
crebrius uisitabatur a multis sanctis; maxime autem a sancto 
Terentiano, et a sancto Feliciano, qui multas iniurias ibi per-
  |  
  |