visum est civitatis obprobrium. Unde factum est, ut in die
sancto pentecosten procedens antistes ad publicum conscenderet
ecclesie pulpitum questurus, quod acciderat
incomodum. Cumque staret ex adverso Arlembaldus cum
Arialdo responsurus auditis, fit vehemens in plebe tumultus
diversis diversa clamantibus. Ad ultimum factis in medio ecclesie
partibus clamoso impetu vicissim in sese consurgunt.
Cumque per diversa confligerent, remansit pene solus antistes,
quem pars aggrediens inimica fustibus crudeliter cesum et
quasi semivivum reliquit, deinde ipsam invadens episcopii
aulam preciosa queque decerpit. In crastinum visa tanta
crudelitate cives horrescunt mente confusi. Communiter igitur
statuunt aut tantum punire facinus aut vivere nolle
amplius. Unde factum est, ut fugiens Arialdus ab urbe diebus
lateret aliquot. Cumque diversas erraret per latebras,
solis gradiens noctibus proditus a comeantibus incidit in
manus querentium animam eius. Quem tenentes et nocte
tota illa secum ducentes facto mane precisis auribus et
|
|