Guaiferius Casinensis: Passio S. Lucii pape et martyris

Pag 126


Hospitabundi hic, immo hospites sumus, in alieno manemus.
Vis probare. Expecta parum et parte luxurie et dilecti penitus
oblivisceris hospitii. Corrigamus errata, quibus satis indulsimus.
XVII. Redeamus ad limitem nostrum Christum, qui nos errare
non patietur, in quo qui fortiter ambulat non offendit, qui concitatius
fertur non labitur, in quo nullum velocitas patitur intervallum.
Ecce militie superne adscriptos ad donativa recipienda nos
citat. Ingentia sunt, ut diximus, et eque divina, que pro tanta nobis
expeditione promittit. Nihil frustra tentabimus, nihil prohibebimur.
Omnia cedent, omnia obsequentur; ita quidem famulatum
imperio, servitutem libertate, iam non mutandi mutavimus ».
XVIII. Hec cum ab Lucio dicta essent, populus frequens Christianam
ad celum religionem attollere, nomina dare, fidem poscere,
alii satagebant ante alios. Fideles vero non parvo in dies desiderio
accendebantur ad mandandum ei pontificatum, cum primum Cornelio
celum obtingeret, eum successioni aptissimum, qui Romanum
sacerdotium cum doctrina tum virtutibus etiam administrare
posset, acclamantes.
XIX. Cornelio interea cum martyrii laurea celo candidam exhibente,
pontificii maximi Lucius, omni Ecclesia annitente, potitur.
Erat ei vetus opera, es alienum pro eo, qui solvendo non erat,
solvere, factioni pretoriane privatum etiam intercedere, ut oppressos


275




280




285




290




295
Torna all'inizio